- LAUDES
- LAUDESin Eccl. Rom. ultima pars Officii nocturnalis, s. Psalmi tres ultimi, qui post Matutionos et Benedictiones cantantur, ut habet Regula S. Benedicti c. 12. et quos olim etiam cantatos suisse, ab Aegyptiis Monachis, tradit Cassian. de Nocturnis orat. l. 3. c. 10. Sic autem dicuntur, quia unice Dei laudes sonant hi Psalmi: quam partem Officii cum quidam a Marutino distinguant, alii cum eo coniungunt, vide hac de re Dom. Macr. in Hierol. et supra Alleluia, infra item Magnirficat. Cui simile quid in Bacchicis olim Sacris observatum, dicemus infra in voce Mysterium. Sed et sic dictae sunt acclamationes publicae, quae fiebant olim Principibus, cum inaugurabantur, vel in Theatris aut in Eccl. atque adeo in celebrioribus cerimoniis: Graecis Byzantinis, Ε᾿υφημία; Ε῎παινοι, Eunapio in Aedesio. Continebantur iis, victoriae vel vitae diuturnae adprecationes, quas πολυχρονίου voce indigitant Scriptores Graeci, et sequiore inprimis aevo, in ipsis Ecclesiis inter sacra liturgiae sollennia acclamabantur, Psaltis s. Cantoribus plerumque, interdum Canonarchâ, incipientibus, uti Codin. habet de Officus c. 6. alibique non semel. A'Graecis transiit mos ad Latinos, ut in ipsis litaniis, ut vocant, Principibus Laudes dicerentur iisque acclamaretur, quod etiamnum in Dalmaticis Ecclesiis obtinere, observat Ioh. Lucius de Regno Dalmat. l. 2. c. 6. Cuiusmodi litaniarum cum acclamationisbus formulae, exstant apud Canis. Antiqq. Lection. Tom. V. p. 735. et 736. et Goldastum Rer. Alamannic. Tom. II. p. 175. ex quo concini solitas, ad Missae Liturgiam, post Hymnum Angelicum, quo finito ter dixerit Minister Christus vincit, ut et Clerus; Tum pro Pontif. Nicolao, Lud. Rege, Hemma Regina, prole Regia, Iudicibus s. Comitibus, et exercitu Francorum et Alamannorum etc. Sancti et Sanctae invocatae sint, colligit C. du Fresne, qui antiquis simam aliam, ex Codice MS. Eccl. Arelatensis, argenteis et eburneis laminis tecto, exhibet in Gloss. quod vide: Plura vero hanc in rem, retro diximus, in Acclamandi Ritu. Corippus l. 6. ubi de Iustini Iun. inauguratione,Laudibus innumeris Regnantum nomina tollunt,Iustino vitam tercentum vocibus optant,Augustae totidem Sophiae plebs tota reclamat,Mille canunt laudes, vocum discrimina mille.Et l. 4.Tunc oratorum geminae facundia linguaeEgregias cicinit sollemni munere laudes etc.Vide quoque infra, in voce Polychronium. De laudationibus vero modulatis vectorum nautarumque Classis Alexandrinae, quibus Aug. excepêre, dicentes, apud Suet. in Eo, c. 98. Per illum se vivere, per illum navigare, libertate atque fortunis per illum frui, item, quibus Neronem, apud eund. aliisque huc pertinentibus, Vide Casaub. ad Suet. ut et infra ubi de Plausuum Arte: uti de festo Coptitarum, quod Lat. Laudatio dicitur, hîc passim, inprimis in voce Osanna: aliquid eiam ubi de Pane Eucharistico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.